NOVA Anglia

NOVA Anglia
NOVA Anglia
vulgo new England Anglis, nouvelle Angleterre, Gallis, provincia Americae septentrionalis, in parte australi Canadae, seu novae Franciae, in ora maris Borealis, ubi alias aliquot coloniae Gallorum. Sed ab A. C. 1606. subest Dominio Anglorum, qui in ea habent Bristolium novum, et Londinum novum, urbes recentes in ora littorali. Cultiffima totius Americae, magnum incrementum sumpsit, circa A. C. 1636. quô et sequentib. plusquam ducenta milia hominum, et Anglia in illas partes migrârunt, ibique et passim per Insulas Americae, ab Hispanis desertas, suae gentis colonias duxerunt, quarum praecipua sedes, in insul. Bermuda, Nova Anglia et Insul. Trinitatis. Praeter Bristolum Novum, Novumque Londinum, regionis metropolim, insuper ibi urbes sunt Bostonium, Novum Plymmouthum et Nova Cantabrigia, quae urbs Academiâ insignis est et ab Auglis studiorum causa frequentari solet. In eandem regionem, bellô intestinô Angliam turbante, Independentes magnô numerô secesserunt. G. Hornius Orb. Pol. Part. 4. p. 77. Terminatur vero haec provincia a septentrione et occasu novâ Franciâ, a meridie novô Belgiô, et ab oriente mari Boreali. Huc, uni et in Belgium, novi Puritani, seu Independentes, uti vocantur, qui videl. nullas Ceremonias bona conscientiâ in Ecclesia tolerari posse statuebant, ex Anglia veteri, magnô numerô concesserunt, A. C. 1634. persecutionem Episcoporum veriti: et quidem primum successu non paenitendô, Doctoribus enim Ioh. Cottonô et Thomâ Godwinô, magna in hac provincia fuit Euangelii propagatio: ut quidem ipsi Americani ibi facti Pastores, multa hominum milia converfa, et in Academia, quae in Nova Cantabrigia hodie floret, in variis Facultatibus plurimi sint creati Doctores. Quin et Biblia in linguam Americanam versa et in Nova Cantabrigia impressa exstant: exstat et Historia admirandorum Dei operum, quae in Nova Anglia ad Euangelii propagationem facta sunt. Postmodum vero Hutchinsoniae adventu Ecclesiae hae mire turbatae, et gravissimi Antinomorum aliorumque Haereticorum erroes in illas invecti. Vide supra ubi de Ioh. Cottono, et vesana hac furia, item
ubi de Independentibus. Inde, iam a seipsis longe diversi Independentes in Hollandiam transvolârunt: Londinum inprimis gregatim se contulerunt, ibi metropoli suâ constitutâ, e qua communibus consiliis In dependentismum propagarent, convocationem Synodi (a qua independentem esse, illorum πρῶτον ψεῦδος est) omni ratione remorati, et Presbyteriano Regimini maxime obnixi, unde quae mala prodierint, pluribus exsequitur G. Hornius Historiâ Eccl. Novi Testam. Periodo III. Artic. 3. ubi et dogmata illorum erroresque portentosos innumeros facunde enarrat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Nova Anglia — ou Nouvelle Angleterre est une colonie qui aurait été fondée vers la fin du XIe siècle par des réfugiés anglais fuyant Guillaume le Conquérant. Son existence n est attestée que par deux sources datant du XIIIe et du XIVe siècle, qui relatent le… …   Wikipédia en Français

  • ANGLIA Nova — regio Americae Septentrionalis ad Mare Boreale, inter novam Franciam et Novum Belgium dicta Virginia, vel a Rege quodam gentis Viguina, vel a Regina Elizabetha. Praecipuas urbes habet Pomeiok et Secota. Clnver. l. 6. Indic. itiner. In hac regione …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANGLIA — Insulae Britanniae pars, olim Albion, seu Albania, ab albis rupibus (ur quidam volunt) quae primum illuc navigantibus apparent, sic dicta. Hodie in duaspartes dividitur, Angliam proprie sic dictam, veteribus Lhoegriam, et Cambriam, seu Walliam.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOVA Francia — seu Canada, vulgo la nouvelle France, ou le Canada, pars amplissima Americae septentrionalis, iuxta fluv. Canadam, seu S. Laurentii longe lateque extensa, inter terras Arcticas ad Boream et mare Boreale ad meridiem: cuius partes etiam sunt Terra… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Nova Belgica et Anglia Nova — Joan Blaeu: Nova Belgica et Anglia Nova Nova Belgica et Anglia Nova ist eine erstmals 1635 in Amsterdam veröffentlichte Karte des niederländischen Kartographen Joan Blaeu. Die Karte stellt das im 17. Jahrhundert von den Niederländern beanspruchte …   Deutsch Wikipedia

  • Nova Belgica et Anglia Nova — Joan Blaeu: Nova Belgica et Anglia Nova Nova Belgica et Anglia Nova es un mapa publicado por primera vez en 1635 del cartógrafo holandés Joan Blaeu. El mapa representa el territorio holandés de Nuevos Países Bajos en la costa este de América del… …   Wikipedia Español

  • INDEPENDENTES — I. INDEPENDENTES nomen Sectariorum in Anglia, qui ex Separatistis orti Quid enim, post Eccl. illius refotmationem sub Eduardo VI. coeptam, et sub Elizabetha consummatam, dissidii ortum sit, ex residua cerimoniarum, vestium et Hierarchiae pompa,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • New England (medieval) — New England (Latin: Nova Anglia) was a colony allegedly founded in the mid to late 11th century by English refugees fleeing William the Conqueror. Its existence is only attested in two sources, dating from the 13th and 14th centuries. Namely, the …   Wikipedia

  • AMERICA Septentrionalis — quae et Mexicana dicitur, a Mexico urbe praecipus, haber a Septentrione terras Arcticas incognitas, ab Occidente et Meridie fretum Anianum et mare Pacificum seu Austrinum, ab Oriente autem sinum Mexicanum, et mare Boreale. Americae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOVUM Londinum — vulgo new London, Anglis, urbs recens Americae septentrionalis, in nova Anglia, quae aliter Boston dicitur. Vide Londinum Novum, it. Nova Anglia …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”